carmina libraria Archangelus Spagna, oratorii

Testo base di riferimento: Romae, Giovanni Francesco Buagni, 1706


Archangelus Spagna Clementi XI Pont. Max. suum dedicat librum

 

Hunc tibi sacratum volui pater optime librum

      Ausus purpureos sistere adusque pedes.

Non ego quod sperem nostras tua lumina chartas

      Obtutu inspiciant vel properante semel.

5

Non etenim tantas inter sunt otia curas

      Qua tibi dent nugis posse vacare meis.

Exuperat mea vota favor, licet ignis in usum

      Si patiare datos Te penes esse typos.

Sed quid ego? Membrana tuum quam stemma coronat

10

      Ad minus aeternos est moritura dies.

Nunc quasi cerva liber, se Caesaris esse probabit

      Et mea qui laceret carmina nullus erit.

 

 

Epigramma

 

O tu sacrorum non ultima gloria vatum

      Angelicam doctus saepe ferire chelyn.

Bella canant alii puerique cupidinis ignes

      Sive canant sordes o Citheraea tuas.

5

Tu sacras inter Musas Archangele plectro

      Etruscos profers nobiliore modos.

Non tu mendaces recubas Heliconis ad undas.

      Verus enim Pindus veraque Musa polo es.

Sic magis Aligerum concentus versibus aequas

10

      Maius ut Angelico nomine nomen habes.

 

(D. Antonius Evangelista)

 

 

Ad eundem auctorem de eius celeberrimo tractatu de Oratoriis a nemine ante tradito nec non de oratoriis post eundem tractatum appositis

Qua nullis astricta modis nec legibus ullis

      Sacra canens proprio paruit arbitrio,

Nunc effrenata iam libertate remissa

      Terpsicore novit subdita lege premi.

5

Scilicet Heroum qua sint ratione canenda

      Facta doces certa lege docensque canis.

Illa prius tantum non maiestatis habebat

      Dogmata nunc quantum dum tua cepit habet.

Et nos haud melius tua per praecepta docemur

10

      Ni cum praeceptis uteris ante tuis.

Ille etenim quascumque cupit magis edocet artes

      Qui prius ad numerum qua docet ipse facit.

 

(D. Francisci Dominici Clementi)

 

 

Epigramma

 

Ad auctorem de eius sacris carminibus centies decantatis nuperque in librum collectis typisque mandatis

Quid tibi tuta velis nescimus amice labores

      Cudere dum prelis inveterata novis.

Nil aures oculosque iuvat refricare; tumescunt

      Vlcere qui nullo nec Cacoeten habent.

5

Quod fuit appositum bis terque quaterque reponis

      Denuo si gelidum despuit ipsa fames.

Sed quid ego? Inspicimus solem tam saepe renatum,

      Pupula fastidit non tamen ulla diem.

Tantum mellis habent tua carmina, tantus in illis

10

      Est sapor ut satiet, nec satiare queat.

 

(Ad R.P. Io. Benedicti Rocca Casinen.)

 

 

Vrania ad auctorem

 

Auribus Vrania sacro quis murure Vates

      Insonat? Angelicum nomen et omen habet.

Caeleste ingenium si nescit avena profanum

      Arma virumque siles, nobiliora canis.

5

Floribus ac lauro marcescunt serta poetis

      Est tibi syderibus firma corona meis.

 

(D. Io Francisci Rubini)